Leviticus 25

etc. etc. ISICH. Terra, conversatio bona, de qua dicitur: etc. Psal. 142.. . etc. Dum sumus in hac vita, et in visibili creatura sumus, quam significat senarius. Sex enim diebus creata sunt omnia quae videntur: septimo autem anno sabbatum erit terrae Domini. Cum enim post praesens tempus sabbatum venerit, de quo Paulus ait: Relinquitur sabbatismus populo Dei, quem dies septima significat, in qua requievit Deus ab omnibus operibus suis, scilicet visibilibus Hebr. 4., jam non erit operandi tempus. etc. Per agrum et vineam, cum illum seminari, et illam amputari prohibuit, omne genus agri intelligendum est: neque enim in oliveto vel quolibet alterius generis agro aliquid operandum est. . etc. Eorum scilicet quae hic facimus, in futuro fructum manducabimus; unde: Psal. 127.. etc. Non prohibet Dominum vesci eis quae sponte sunt, sed reponere in usum proprium. . Interrogemus Judaeos, si septimum diem ut aiunt legislator honoravit, et ab operibus vacare praecepit, quare quinquagesimum annum celebrari praecepit: septem enim hebdomadae annos quadraginta novem faciunt. Non ergo quinquagesimo vacare oporteret, nisi mysterium lex significaret, quod Judaeorum infirmitas non caperet. Duplex enim a Deo visibilium omnium significatur consummatio; una cujusque singularis, altera omnium communis, quando tempus operandi non erit; in superioribus primam, in his insinuat secundam. In hebdomada dierum humanum saeculum dividitur. Cum igitur hic numerus multiplicatus in semetipso fuerit, et tota completa aetas saeculi, et tempus devolutum ad finem pervenerit, succedit quinquagesimus quasi quadragesimo nono anno, in quo erit resurrectio, unde subdit: etc. Unde Apostolus: Thes. 4.. Oportet enim suscitantem praecedere tubam: ideo in quadragesimo et nono anno, in quo communis est consummatio, tuba canere praecepit. Quia quasi septimo mense aetatis mundi Christus venit; primus mensis, qui in paradiso fuit; secundus usque ad diluvium; tertius usque ad Abraham; quartus usquequo descensum est in Aegyptum; quintus usque ad transmigrationem, sextus usque ad adventum Christi; septimus ipse adventus. Quasi in sanctimonia exspectetur et cogitetur, enim Hebr. 12., nemo videbit Deum. Patriarcharum et prophetarum est quaedam familia hospitalis, cui praeest Abraham. Est et alia castitatis, cui praeest Joseph. Est et alia mansuetudinis, cui praeest Moyses Gen. 18, XXXIX; Num. 12.. . etc. Quisque vendere potest vel emere. Unde Paulus: I Cor. 3.. Hoc secundum litteram moraliter informat, ut in contractibus proximis compatiamur, ne quis nimium molestus de pauperum necessitatibus negotietur, ne studeat possessiones aliorum acquirere, sed indigentibus commodare, et commodata paulatim de fructibus agrorum recipere. ISICH.. Id est secundum virtutem cujusque. Anni enim aetatem significant, in qua manifestatur quid possit quisque secundum corpus. . ID.. Id est, si potest multum operari, multum fructum exiget; si multum non potest, parum rependet; feret enim hic trigesimum, iste sexagesimum, ille centesimum fructum Matth. 13.. . Ne quis audita moderatione vendendi et emendi segnior fieret, et condescensio ipsa noceret, caute adjungit: etc. Neminem siquidem vult vacare, sed secundum virtutem fructificare. Virtutem quoque conscientia cujusque examinat. etc. ID. Non corrumpentes intentionem vel operationem eorum; velut si quis eleemosynam tribuit, non alii noceat ut alii prosit: praeceptum enim quod eleemosynam fieri jussit, justam esse voluit. etc. ID. Quia per duos annos terram vacare praeceperat, ne conturbarentur tanquam solliciti quid comederent aut quid biberent, ait: etc. Matth. 6.. Et notandum quia cum Christus dicat: lex jubet ne cogitent de tribus annis. . ID. Christum. Unde id est, Christo, qui est nomen Patris. Qui Patrem nobis nominavit, et manifestavit; hic in sexto anno venit, id est, in perfectione, quam significat senarius; et ut hominem reformaret, quem formaverat die sexto, quod ibi sextus dies, hic sextus annus dicitur, quia inter formationem nostram et reformationem multa tempora defluxerunt. . AUG., Quaest. 90 in Lev. Alii codices habent, etc., usque ad quisquis habet, uti debet. . ISICH. Quae sit nostra substantia, etc., usque ad docet quomodo restituat. ISICH. Secundum illud, etc., usque ad ut quodammodo communis sit. . Annus, quia omnes horas in se habet, et dies et menses, et circuitus omnes, perfectionem significat. Peccatum aut perfectum et diuturnum non nisi perfecta poenitentia emendatur, in qua jejunium, oratio, cilicium, eleemosyna, et lacrymae peraguntur: per haec enim plena remissio acquiritur. ID. Non exprimitur venditor, nec proximus, nec propinquus dicitur. Non enim unus est, sed totus populus: nec de cognatione Judaeorum, sed Sodomae et Gomorrhae. etc. In superiori capitulo spiritualem cujusque conversationem exposuit, hic generaliter de synagoga vel Ecclesia tractare intendit, quia Ecclesia gentium libertatem accipit, synagoga in perpetuum servit, exceptis Levitis, id est apostolis, et qui adhaerent eis. ORIG., hom. 15 in Lev. etc. De Jacob scriptum est, etc., usque ad semper poenitentiam recipiunt, et semper redimuntur. . ISICH. Quia in Evangelio proximi sunt, non legi. Ideo semper possunt redimi, et ex quo Christus venit usque ad secundum adventum per partes redimuntur. LXX: de quo scilicet dicitur: id est Evangelio, in quo thesaurus est mysterium Christi. ORIG., hom. 15 in Lev. Si sacerdotalis fuerit domus vel Levitica, etc., usque ad satisfactionem scilicet desiderii. . ISICH. Alii agri, id est conversationes virtutum, et doctrinae. Hae separatae sunt a civitatibus eorum quae per ipsos consistunt, et salvantur, et non venduntur, quia gratis accipiuntur, gratis dantur. ID. Mirare legislatoris sapientiam et pietatem; in humilibus enim sublimia exponit, secundum litteram vero dat regulam pietatis. Quasi dicat: Sicut de dominio Aegyptiorum vos liberavi, et abjectis peccatoribus in terram Chananaeorum jam mandatam induxi, ita nolo vos sub dominio peccatorum teneri, neque peccatorum societatem amplecti, sed cum poenitere voluerint, et cohabitatione et facultatis largitione sustentetis. . Multa pietate littera plena est, sed spiritualis intellectus plenior. Uterque subditus est, sed tamen hic liber est: sic qui per vos conversus est, subjectus quidem est, sed dignitate gratiae divinae frater est. . etc., quia in quo judicas, judicaberis: et eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis Matth. 17.. ISICH. Ostendit quid distet inter eos, quos ex infidelibus Deo salvamus, quosque jam fideles, et nobis similes vocationis et conversationis dignitate pro tempore virtutibus attenuatos corrigimus: hi enim usque ad jubilaeum apud nos operantur, illi autem servi sunt perpetui. ISICH. Judaeorum cognati haeretici, qui eadem nobiscum praedicant mysteria, quasi sint in terra nostra: sed non recte et perfecte credunt. ID. Quos de gentibus aut de Judaeis aut de haereticis convertimus, quasi servos et ancillas in perpetuum acquirimus: quia pro eis doctrinae pecuniam expendimus, et filiis nostris, id est discipulis docendos tradere possumus, sicut Paulus Tito Cretenses, Timotheo Ephesios docendos commisit. Quasi non eadem dignitate apud vos erunt, quos de impiis convertistis, et quos lapsos reparastis. ID. Id est, si noviter fidei vestrae conjunctus, Gentilis, vel Judaeus, vel haereticus, virtutibus claruerit, ut possit arguere et exhortari. etc. Secundum litteram quantum diligat libertatem ostendit. Ideo enim Israelitam alienis non permittit servire, sed praecipit redimi. Turpe est hominem in fide ab infantia nutritum, talium subire magisterium, qui repente magistri facti sunt, unde Hieronymus: Heri in foro, hodie in altari; heri socius histrionum, hodie consecrator virginum. . etc. ID.. Patrueles sunt, qui nos in fide genuerunt, fratres eorum consimiles praedicatores, filii fratrum discipuli consimilium. ID. Qui remotior patruo vel patrueli, sed propinquior affini. I Tim. 5.. ID. In cognatione fidei incarnationis Christi, qui de carne ejus et ossibus sumus. ID. Pro libertate nostra et gloria Spiritus sanctus agit, et quemcunque servum peccati virtutibus redimi praecipit. ID. Qui pauper factus est in peccato, cum prius virtute et doctrina dives esset, recte seipsum liberat dum exhortando, consulendo ad virtutem revocat. ID. Id est tractando apud se qua virtute, etc., usque ad ideo Dominus ait illi: ID. Secundum ea quae peccavit, oportet pretium reddere. Quod gula peccavit, jejunium corrigat; quod garrulitas admisit, silentium deleat, et similiter contrariis curantur contraria. . .
Copyright information for VulgGlossa